Gabriel Harvey's Latin Poems to Edward de Vere, 17th earl of Oxford

from Book Four of Gabrielis Harueij Gratulationum Valdinensium (London: Henry Binneman, 1578) (STC 12901))

[Title Page]:


G. HARVEII XAIPE,
vel, Gratulationis Valdinensis
Liber Quartus.
Ad Nobilissumum, praeclarissimumque;
Dominum, Comitem OXONIENSEM, magnum
Angliae Camerarium:
Ad Honoratissimum, & Amplissimum vi-
rum CHRISTOPHORVM HATTONVM,
Equitem auratum, atque Regiae Maie-
statis Consiliarium:
Ad Clarissimum, Nobilissimumque
Iuuenem, PHILIPPVM SIDNEIVM, Hen-
rici proregis Hibernici, Filium.
[device]

LONDINI,
Ex officina Typographica Henrici Binnemani.
Anno. CI(C).I(C).LXXVIII. [(C)= backwards C]
Mense Septembri.

[page 2 has an ornamental engraving of Edward de Vere's coat of arms, with motto "VERO NIHIL VERIVS"]

[From this point on, my transcription does not necessarily follow the typographical layout of the original. Abbreviations are expanded, but the original spelling and punctuation are retained.]


Dialogus in effigiem Nobilissimi Comitis
OXONIENSIS; illiusque; elegantissimum Symbolum:

Vero nil verius.

Spectator. Pictor.

Sp. Verine Effigies?
P.                         Veri est.
S.                                      Nil verius illo:
Pic. Verius hac nilil est.
S.                             Laus sua, lausque, tua est.
      Vnde illi nomen?
P.                          Quia verus amplectitur, odit
      Quod falsum est: Regem vere amat atque, Deus.
Sp. Verus amor Veri est, cui Verum, Rexque, Deusque,
       Et patria, & patriae verum in amore decus.
Pic. I modo: dic Vero Comiti; Nil verius illo:
       Non Dea, quae fertur Tempore nata Deo.
       Caeruleus, color est verissimus, inquit Heraldus:
       Quam bene nunc Apro conuenit ille suo?
       Sint alijs Aquilae; sint vrsi; sintque Leones:
       Caerulet Vero forma placebit Apri.


Alter Dialogus in eiusdem aduentum optatissimum.

Hospes. Avlicvs.

Ho. An verumest, venisse vna cum Principe Verum?
Au. Verum est: & vero verius hoc nihil est.
Hos. Sed nec erit quicquam, nec Vero est verius ipso;
        Vero etiam Verus verior ipse tuo est.
Aul. Nomen habet, semperque habuit quasi numen in illo:
        Sic Verus ver ax Induperator erat.
Hos. Subditus hic verus; verus fuit ille Monarcha,
        Verus item patriae cultor vterque suae/
Aul. Cui minus hoc omen placeat, nec nomen eidem,
        Nec patriae placeat gloria Vera suae.
Hos. Viue, Comes Generose, diu, te, Vere, sedundet
        Verum ipsum: & Veri filia, vera Dea.
      Illa tibi, saepe illa tibi mellita labella
        Porrigat; o quanti quanta Alethia Dea est?
      Illam vnam venerare, illam, verissime Vere,
        Inque, animo, inque oculis, cordeque, & ore gere.
      Non illi Iuno, non Pallas, non Charis vlla,
        Non par alma Venus, non veneranda Themis.
      Quid mirum, tantus si diligat Heroinam
        Tantam Heros? quid site quoque Diua colat?
      Macte ista virtute Comes, vestigia sige
        Verorum: verum nil magus est, nec erit.
      Iamque, Vale; & Veris si nil est verius, ipsos
        Vince, alios vinces nobilitate pares.


G. Harueij Apostrophe ad eundem.

        Hoc nostrum [chaire], est; sic, sic tibi dicere Salue,
        Nobilibusque alijs placuit:  tua splendida fama,
        Grandiloquum magis exposcit, Comes alte, Poetam.
        Non tua serpit humi Virtus, non carminis orbe
   5  Clauditur, aethereos penetrat mirabilis orbes.
        Macte animo, flammaque ista, Praenobile pectus,
        Te vinces, vinces alios; tua gloria passim
        Oceanum glacialem vltra, spatiabitur ingens;
        Anglia te Patrium iamque experietur Achillem.
  10  Perge modo, actutum tibi Mars, tibi seruiet Hermes,
        AEgisonansque aderit Pallas pectusque, animumque
        Instruet ipsatuum: iampridem Phoebus Apollo
        Artibus excoluit mentem: Britannica metra
        Sunt cantata satis; testatur Epistola, quantum
  15  Excellas literis, ipso mage Castilione
        Aulica, compta magis: vidi tua plura Latina:
        Anglica plura exstant: Francasque, Italasque Camanas,
        Et mores hominum multorum, artesque forenses
        Plenius hausisti: non frustra Sturmius ipse
  20  Cognitus est: non tot Francique, Italique politi,
        Non Germaniades; calamum, Memorande, pusillum,
        Exanguesque libros, vsuque carentia scripta
        Abijce: nunc gladijs opus est: acuendus & ensis:
        Vndique castra homines, arma vndique saua loquuntur;
  25  Et tormenta agitanda tibi: nunc vndique bella,
        Vndique nunc Furiae, nunc undique regnat Enyo.
        Ne cures Pacem: tibi Martia cuncta volenti
        Succurrant: fac ad port as adstare Britannas
        Hannibalem; fac venturum iam iamque Ionannem
  30  Austriacum, ingenti munitum hinc, inde phalange.
        Fata ignota homini; neque enim perspecta Tonantis
        Consilia: & quid si subito validissimus hostis
        Irruat in nostros fines?  si Turca cohortes
        Immanes in nos armet?  Taratantara quid si
  35  Terribilis tuba nunc resonet? tu videris, an iam
        Iamque velis pugnare ferox: ego sentio: tota
        Patria nostra putat: feruescit pectore sanguis;
        Virtus fronte habitat: Mars occupat ora; Minerua
        In dextra latitat: Bellona in corpore regnat:
  40  Martius ardor inest: scintellant lumina: vultus
        Tela vibrat: quis non rediuiuum iuret Achellem?
        O age, magne Comes, spes est virtutis alenda
        Ista tibi; prodesi in pace horrentia Martis
        Arma agitare virum: Multum est assuescere, & Vsus
  45  Cuncta valet: potes o, votes o fortissimus esse.
        Vt bellum non sit, tamen est praenobile quiddam
        Bellica laus: nomenque Ducis Magnatibus aptum.
        Quod sequitut, spectare decet: quodque imminet; ante
        Prospicere: vt Princeps, qui pacis tempore campos
  50  Cum famulis peragran; Quaeso, inquit, si modo collem
        Hunc hostes, si montem illumiam forte tenerent,
        Quid faceretis?  vter nostrum munitior esset?
        Pars vtra victricis ferret praeconai dextrae?
        Quo pacto peteremus eos?  quibus aggrederemur
  55  Insidijs?  quae pars nobis tutissima?  quae nono
        Tutaillis?  fuga si conducat, si mora, si vis,
        Si furor, vnde abitus nobis, aditusque pateret
        Optimus?  hinc montes, hinc flumina forsitan obstent,
        Hinc aduersa vrbes, inimicorumque cohortes
  60  Obsistant: multi casus, incerta pericla
        Bellorum: pugnae ancipites: sunt omnia mente
        Anticipandaprius: nec nostra incommoda nobis,
        Commoda nec debent minus explorata videri.
        Tu dic; quid faceres?  tibi quid, bone Pyrrhe, videtur?
  65  Quid veterane tibi?  dicis prudenter: at istud
        Difficile est: sed macte animis: Fortuna secundat
        Audaces: tantum metus est, ne sentiat hostis
        Illa scholae documenta tue: solerter agenda,
        Quaecunque aggredimur; tantis Deus annuat ausis:
  70  Diuum imitemur eum, qui partem specat vtramque
        Hac, & plurasuis Dux ille solebat amicis
        Inculculare crebris sermonibus, atque feroces
        Inflammare animos, Martemque accendere in illis.
        Tempora non belli, non exspectauerat hostem:
  75  Delicias inter, peramaenaque prata, duelli
        Tractauit fabricas, artesque euoluit acerbas.
        Sapius idem etiam, (fuerit sed forsitan alter,
        Id minime refert) monumenta illustria rerum
        Magnarum legit; sibi praestantissima quaeque
  80  Ante oculos ponens, statuensque imitarier illa.
        Hoc faciebat, ait, quondam cristatus Achilles;
        Fecerat hoc clypei Dominus septemplicis Aiax:
        Hae Diomedis erant artes: soc dirus Vlysses
        Sauijt in Danaos: Palamedis & illa fuere
  85  Consilia: & illa fuit Stheneli sententia saeui.
        Pelidesque Neoptolemus, Menelaus & ipse
        Hoc patrabat, & hoc: non Iuppiter illius ausa,
        Non animos potuit compescere Martius Heros.
        Non Fortuna domare istum; non cautior illo
  90  Quisquam erat: aut hominum & coetu prudentior illo.
        Quam fuit hic validus?  quam forti pectore, & armis?
        Quam presenti animo?  quam non interritus vllis
        Cladibus astiterat?  quam non sperata patrauit
        Facta vetus miles?  quae caeperat oppida?  strages
  95  Quas dedit?  o superum caelestia numina, quanto
        Terrore abiectos quatiebat feruidus hostes?
        Cernis, vt irarum cunctas effundat habenas?
        Vt domet indomitos animos?  vt vique, doloque
        Obuia prosternat, patriamque, ac moenia seruet,
100  Non peritura manu; technasque, eludat inanes
        Hostium, & inuicto bona protegat omnia Marte?
        Omnipotens faueat, certum est imitarier huius
        Facta viri: sequar ipse alios, vincamque aliorum
        Caepta Ducum: faciam mea passim gesta canantur:
105  Arripiam vincendi ansas, omnesques, secutus
        Bellatorum artes, causasque, effectaque rerum
        Priscarum obseruans, hominesque, & tempora, & horas,
        Et locarespiciens, & singula puncta voluntans,
        Haud verear maiora mihi cumulare trophaea.
110  Hic studiorum vsus, fructusque erit iste meorum.
        O cordatum hominem: quis tanto encomia Regi
        Vlla neget?  quis non superum dignetur honore?
        Quis non huic miles; non militet Induperator?
        Prouidus haudvnquam miser est: in pace labores,
115  Atque sitim, atque famem, frigusque, aestumque molestum;
        Et vigiles tolerare decet, noctesque, diesque,
        Armaque terribili vibrare minacia dextra.
        Desipiant inimici: hostes requiete fruantur:
        Tempo is & Lenocinio, pacisque iocosae
120  Blanditijs vtatur iners: mihi nobile magni
        Principis Oraclum, tanto magis esse beatum,
        Persuasit, quanto fuerit, duce quisque Minerua,
        Sollicitus magis: o summo vox digna Tonante.
        Persuasis Princeps Medicorum,vt sanus, & omni
125  Liber ab illuuie morborum, aduersus eosdem
        Maniam ego corpus, praeceptaque cuncta salutis
        Assidue versem, reprimanique obstantia quaeque.
        Persuasit probrum esse ingens, vetus ille poeta:
        Vos etenim Iuuenes, animos geritis muliebres.
130  Et placet, & semper placuit, semperque placebit,
        Vosne velit, an me regnare Hera, quidue ferat sors,
        Virtute experiamur, erat sententia Pyrrhi,
        Magnanimi Aeacidae sententia digna furore.
        O Comes, o Heros, Pyrrho generosior ipso,
135  Talia volue animo: meliora occurrere possunt,
        Occurentque tibi: summa est in pace voluptas,
        Castra, aciesque animo, clypeosque agitare feroces,
        Fulmineosque globos, tormentaque dira librare.
        Ast memorem moneo: tu Marteque, Mercurioque
140  Propitio, vrbane socias castrensia laudi;
        Quoque ingens tuate Virtus vocat, is pede fausto.
        Parce precor: quicunque rogat praestare, quod ipse
        Iam facis, hortando tua praedicat acta, probatque.
        Certe ego, ne dixisse nihil dicendo viderer,
145  Vtque meum tibi [chaire], aliquanto gratius esset;
        Materiem elegi, tantis ardoribus aptam.
        Forte salutaret simili te Patria voce,
        Quam vos, Magnanimi Heroes, seruare duello,
        Incolumemque almae debetis reddere Paci.
150  Principibus haec cura viris: haec Nobilitati
        Conuenit: oderunt ignauos sydera: fortes
        In solio decoris statuunt: & honore coronant.
        Tu, tu perge alacri, Pectus praenobile, sensu:
        Ipse Polus caeptis aderit, ridebit & Aether,
155  Applaudetque tuis: dabit omnia fausta supremus
        Iuppiter, o tantas noli contemnere laudes.
        Iamque iterum, Generose, vale: non gratior vllus,
        Non mage charus adest: tibi Dicit quisque salutem.


Back to Shakespeare Authorship page.